OCR
30 Wy volgen u nochtans met suchten opgetoogen gy dringht de Wolcken door daer gy gewelkomt word, krijgh den verdienden palm, en word met licht omgord. met niewe sy gehuyft, vergoodet over al, slaet gy de handen aen de Maeghdelijcke Reyen en singht een hooger lied, en geeft ons die wy schreyen geen afgunst van u vreught: klacht van ons ongeval. WILLEM VAN DEN VONDEL AAN ZIJN BROEDER JOOST. Ii. 1625, Maart, Rome. G. Vond. J. Vondelio F. 8.P.D. Litterae tuae ad me rarae sed ob id magis charae. Vere tuae non tam ob manus characterem quam propter proprium Epistolae stilum. Censorem strenue sub initium agis, et in te jam quadrat tertius e Coelo cecidit Cato. Quereris de sumptibus, et luxum culpas, pedibus ut utar mones, et frugalitatem suades. Sumptus magnos fateor sed si ex titulo honesto non habebis quod culpes. Scies semper extitisse factionem quandam inter nostros quorum pars splendidior sequebatur lau- titiam quandam majorem: alii sordidiores (intelligo Herm. Mon- tan. et me) parce, duriter et frugaliter magis vivebant. prandiis fere semper abstinuimus, Vespri Coenam sumpsimus neque enim aliter ad Hospitia et tecta eorum nos admittebant sic in itinere, Romae vero viximus deparci magis quam parci, avari magis quam frugales, et jam saepe contendimus an assumpta alimonia suffi- cere(n)t vitae si in iis perseveraremus. Actionem inofficiosi in- stituit venter adversus oculos quod illi curentur tantopere, hic negligatur: pendet adhuc judicium, et ni litem suam judex faciat, vereor ne contra oculos judicetur. Porro longiora itinera pedibus conficere nolui, (neque hoc frugi fore existimavi, quod morbum mihi conciliaret aut saltem de salute demeret) breviora, imo. Pedibus contendi Lutetiis, visurus arcem illam Regiam S. Ger- mijn, et S. Denies. Florentia Pratelinum 32 mill. Napoli Puteolos 20 mill. Roma Tijbur 40 mill. et hinc reversi detestatum et jura- tum in posterum nos non ituros pedibus. Iter Neapolim versus abnuis, sed sero nimis. ego de more J. C. taciturnitatem vestram pro consensu habui. in sumptibus divinavi excesserunt 50 aureos.
OCR + GPT-4o
Wy volgen u nochtans met suchten opgetoogen gy dringht de Wolcken door daer gy gewelkomt word, krijgh den verdienden palm, en word met licht omgord. met niewe sy gehuyft, vergoodet over al, slaet gy de handen aen de Maeghdelijcke Reyen en singht een hooger lied, en geeft ons die wy schreyen geen afgunst van u vreught: klacht van ons ongeval. WILLEM VAN DEN VONDEL AAN ZIJN BROEDER JOOST. ***** 1625, Maart, Rome. G. Vond. J. Vondelio F. S.P.D. Litterae tuae ad me rarae sed ob id magis charae. Vere tuae non tam ob manus characterem quam propter proprium Epistolae stilum. Censorem strenue sub initium agis, et in te jam quadrat tertius e Coelo cecidit Cato. Quereris de sumptibus, et luxum culpas, pedibus ut utar mones, et frugalitatem suades. Sumptus magnos fateor sed si ex titulo honesto non habebis quod culpes. Scies semper extitisse factionem quandam inter nostros quorum pars splendidior sequebatur lau- titiam quandam majorem: alii sordidiores (intelligo Herm. Mon- tan. et me) parce, duriter et frugaliter magis vivebant. prandiis fere semper abstinuimus, Vespri Coenam sumpsimus neque enim aliter ad Hospitia et tecta eorum nos admittebant sic in itinere, Romae vero viximus deparci magis quam parci, avari magis quam frugales, et jam saepe contendimus an assumpta alimonia suffi- cere(n)t vitae si in iis perseveraremus. Actionem inofficiosi in- stituit venter adversus oculos quod illi curentur tantopere, hic negligatur: pendet adhuc judicium, et ni litem suam judex faciat, vereor ne contra oculos judicetur. Porro longiora itinera pedibus conficere nolui, (neque hoc frugi fore existimavi, quod morbum mihi conciliaret aut saltem de salute demeret) breviora, imo. Pedibus contendi Lutetiis, visurus arcem illam Regiam S. Ger- mijn, et S. Denies. Florentiâ Pratelinum 32 mill. Napoli Puteolos 20 mill. Româ Tijbur 40 mill. et hinc reversi detestatum et jura- tum in posterum nos non ituros pedibus. Iter Neapolim versus abnuis, sed sero nimis. ego de more J. C. taciturnitatem vestram pro consensu habui. in sumptibus divinavi excesserunt 50 aureos.